monumenta.ch > Plinius > sectio 52

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 31, 52
{XXIX} Omnis aqua hieme dulcior est, aestate minus, autumno minime, minusque per siccitates. neque aequalis amnium plerumque gustus est magna alvei differentia. quippe tales sunt aquae, qualis terra, per quam fluunt, qualesve herbarum, quas lavant, suci. ergo iidem amnes parte aliqua reperiuntur insalubres. mutant saporem et influentes rivi, ut Borysthenen, victique diluuntur. aliqui vero et imbre mutantur. ter accidit in Bosporo, ut salsi deciderent necarentque frumenta, totiens et Nili rigua pluviae amara fecere, magna pestilentia Aegypti.